AQUAE Amarae examini

AQUAE Amarae examini
AQUAE Amarae examini
olim apud Hebraeos, suspecta adulterii uxor, subiecta est, ex Lege de qua Numer. c. 5. a marito Zelotypo, h. e. qui praemonuerat uxorem, ne deinceps in secreto esset cum aliquo, idque coram testibus;M quae nihilominus cum illo, de quo praemonita erat, in secreto fuisset occultata, idque testibus item probaretur, quantillô tempore pollui femina posset. Quô modô uxore suspectâ etiam marito interdicebatur, usque dum potatis aquis amaris innocentem se praebuisset etc. Fuêre tamen uxorum aliquot genera, quae, tametsi antecesserat praemonitio et occultatio, aderantque testes utriusque, potatione nihilominus libera erant, at eicienda sine dote et illicita dein perpetuo maritis. In hisce et Sponsa et Fratria, cuius nuptiae a Leviro exspectabantur; nisi Sponsus praemonuisset et post nuptias occultaretur uxor cum co, de quo praemonita fuerat. Item uxor caeci, claudi quoque ac muti, aliaeque, de quibus Magistri consulendi. Sed nec rite ad aquas has uxorem adigebat maritus, qui ipse purus non esset; unde, si talis uxorem suspectam in examen deduxisset, vim suam examinis non exercuisse Aquas, iidem tradunt. Vide Gemaram Babylon. ad tit. Kidoschem c. 1. fol. 27. Quae autem examinis huius formula fuerit ac ritus; quô item illud saeculô in desuetudinem abierit, dicemus infra, in voce zelotypia. Plura vero qui volet, adeat IIoh. Seldenum. Uxore Ebraic. l. 3. c. 13. 14. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ZELOTYPIA — in utroque sexu, sequiore inprimis, extremus supremusque omnium affectuum est, teste Iul. Caes. Scaligerô, Poet. l. 3. c. 14. Quo in negotio, memorabilis apud Hebraeos Zelotypiae Lex fuit, quam de Uxore suspecta legimus Numeror. c. 5. v. 12. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”